monumenta.ch > Plinius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 51
{XI} et, ne quid desit ovorum gratiae, candidum ex iis admixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta; vis vero tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis quidem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnae utilitatis, sicut suis locis dicemus.